- NEPE
- NEPETusciae urbs mediterranea, hodie nomen retinet, Procopio Gothicar, rerum l. 4. est Νέπα, Ptol. Νέπετα, Straboni l. 5. Νέπιτα. Genuina autem formatio est, apud Livium l. 6. c. 9. 10. et in antiquo lapide Nepete, ut Tergeste, Ateste, Praeneste, Reate, Soracte. Graeci ultimam syllabam formârunt plerumque in τος, unde apud Dionys. Halicarn. l. 1.3 qui interiit, scriptum fuit Νέπετος. Apud Stephani enim epitomatorum sic legitur: Νέσπετος, πόλις Ἰταλίας, Διονύσιος τρισκαιδεκάτῳ Ρωμαϊκῆς ἀρχαιολογίας, τὸ ἐςθνικὸν Νεσπεσῖνος; per summam imperitiam procul dubio sic scripsit, pro Νέπετος. Vulgo Nepi, urbec. Patrimonii, iuxta amnem Pozzolo, 6. milliar. a Sutrio in Ortum, 5. a Monte Rosulo versus Civitatem Castellanam. Oppidani Nepesini, eâdem scil. etymologiâ, uta Mileto, Milesii, Cluverius, Sil. Ital. l. 8. v. 490.Hos iuxta Nepesina cohors, aequique Falisci.Hodie Nepe, vel nepi, longitud. 35. 37. latitud. 41. 59. Nic. Lloydius.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.